Latin
105.10.69 to 105.10.98
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.10.69-98
Unproofread scanNot analysed yet
Adde pretium, ærci. Adde plus, argentei et aurei: Idola gentium argentum et aurum. Non dixit, Lapis; non dixit, Liguum; non dixit, Testa: sed quod pro magno habent, argentum et aurum. Tamen ipsum argentum et aurum oculos habent, et non rident (Psal. cxm, 4, 5). Dii aurei et dii ligneiad pretium dispares sunt: ad habere oculos et non videre, pares sunt. Ecce qualibus Roman docti hommes eustodibus commiserunt, habentibus oculos, ct non videntibus. Aut si Romam servare potuerunt, quare ipsi ante perierunt? Inquiunt: Tunc periii Roma. Tam- perierunt. Non, inquiunt, ipsi perierunt, scd simulacra eorum. Quomodo ergo custodirent tecta vestra, qui non potuerunt eustodire simulacra sua? Alexandria olim tales deos perdidit. Constantinopolis ex quo eendita est in magnam civitatem, quoniam a christiano imperatore condita est, olim deos ipsos falsos perdidit: et tamen at crevit, et crescit, et manet. Quamdiu vult Uous, manet. Non enim et illi civitati, quia hoc dicimus, æternitatem promittimus. Carthago in nomine Christi manet, et olim eversa est Cœlestis3, qnia non fuit coelestis, sed terrestris. CAPUT X. —13. Eversis idolis non exnde Romanam cladem accidisse. Et illud quod dicunt non cst verum, quia continuo diis perditis Roina capta est, afflicta est. Prorsus non est verum: ante simulacra ipsa eversa sunt; et sic victi sunt Gothi eum Rhadagaysa. Mementole, fratres, mementote: non est longum, pauei anni sunt (b), recordamini. Eversis in urbe Roma omnibus simulacris, Rhadagaysus rex Gothorum cum ingenti exercitu, mulio numerosiore quam Alariei fuit, venit. Paganus homo erat Rhadagnysus: Jovi sacrificabat quotidie. Nuntiabatur ubique. quod a sacrificiis non desisteret Rhadagaysus. Tunc onmes isti: Ecco nos non sacrifteamus, iNe sacrificat, vim i habemus a sacrifieante, quibus non licet sacrificare. Deus ostendens quia non in istis sacrificiis est illa temporalis salus, ipsa- regna terrena, victus est Rhadagaysus, adjuvante Domino, miro tnodo.