# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.3.1-19

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 105.3.1 to 105.3.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/105.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/105.3.1

CAPUT PRIMUM. — i. Præcepta in speciem contraria. Solet multos movere, charissimi, quod Dominus noster Jesus Christus in Sermone evangelico, cum prius dixisset, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est, postea dixit, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Turbatur enim mens parum intelligentis, et praecepto utique obaudire cupientis, et per diversa et adversa distenditur. Tam enim nemo potest quamvis uni domino obtemperare repugnantia jubenti, qnam nemo potest etiam duobus dominis servire: quod eodeni sermone Salvator ipse testatus est (Matth. vi, 24). Quid ergo faciet animus nutans, cum se obtemperare non posse existimat, et non obtemperare formidat? Si enim bona opera sua in luce posuerit hominibus intuenda, ut faciat quod praeceptum est, Sic luceat lumen vestrum coram hommibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui iu cælis est; reum se teneri arbitrabitur, quia contra praeceptum fecit, obi dicitur, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Rursusque si hoc timens et cavens, ea quae bene facit absconderit, non se putabit servire imperanti et dicenti, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra. CAPUT It. — 2. Utrumque præceptum implet Apostiolus. Qui rectc autem intelligit, utrumque implet, et serviet universissimo Domino, qui servum pigrum non damnaret, si ea quæ fieri nullo modo poterant, imperaret. Audite enim Paulum servum Christi Jesu, vocatum Apostolum, segregatum in Evangelium Dei, utrumque et facientem et docentem. Videte quemadmodum luceat lumen ejus coram hominibus, ut videant bona opera ejus. Commendamus, inquil, nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum in conspectu Dei (II Cor. IV, 2): ct iterum, Providemus enim bona, non solum coram Dco, sed etiam coram hominibus (Id.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
