Latin
105.3.20 to 105.3.41
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.3.20-41
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 21): et iterum, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo (I Cor. x, 53). Videte rursus quemadmodum attendat, ne faciat justitiam suam eoram hominibus, ut videatur ab eis. Opus autem suum probet, inquit, unusquisque; et tunc in aemetipso hubebit gloriam, et non in altero (Galat. VI, 4): et iterum, Nam gloria nostra hæc est, testimonium cunscientiæ nostrae (II Cor. I, 12): et illud quod nihil est manifestius, Si adhuc, inquit, hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10 ). Sed ne quisquam corum qui de præceptis quasi repugnantibus ipsius Domini moventur, multo magis Apostolo cjus ingerat quæstionem, et dicat, Quomodo tu dicis, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: et tu idem dicis, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus noM essem? Adsit ipse Dominus, qui etiam in servo suo et Apostolo loquebatur, et aperiat nobis voluntatem suam, et tribuat obediendi facullatem. Conciliantur duo illa præcepta. Ipsa quippe,orba evangelica secum portant expositiones suas; nee intercludunt ora esurientium, quia pascunt corda pulsantium. Intentio quippe cordis humani quo dirigatur, et quo spectet, intuendum est. Si enim qui vuit videri ab hominibus bona opera sua, gloriam et utilitatem suam ponit ante homines, et hanc in conspectu hominum quxrit; nihil eorum, quai de hac re Dominus precepit, implevit: quia et attendit facere justitiam suam coram hominibus, ut videretur ab eis; et non sic eluxit lumen ejus coram hominibus, ut ad hoc viderent bona opera ejus, ut glorificarent Patrem qui in coelis est. Se quippe voluit glorificari, non Deum; et suam quæsivit utilitatem, non dilexit Domini voluntatem. De qualibus dicit Apostolus: Omnes enim quæ sua sunt quaerunt, non quæ Jesu Christi (Philipp. II, 21). Itaque non illic sententia terminata est, ubi ait, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed continuo subjunxit car faciendum sit, ut glorificent, inquit, Patrem vestrum, qui in cælia est: ut bomo cum bene faciens videtur ab hominibus, intentionem boni facti habeat in conscientia sua, intentionem vero innotescendi non habeat nisi in laudibus Dei, propter eorum quibus innotescit utilitatcm;