# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.3.42-59

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 105.3.42 to 105.3.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/105.3.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/105.3.42

quibus hoc prodest, ut Deus placeat, qui hoc præstitit homini; atque ita non desperent, etiam sibi si voluerint hoc posse præstari. Itaque aliam sententiam, ubi ait, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, non alibi terminavit, quam ubi dixit, ut videamini ab eis: nec addidit, Et glorificent Patrem testrum qui in cæli, est; sed potius addidit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Hinc enim ostendit eos qui tales sunt, quales fideles suus esse non vult, in eo ipso mercedem quaerere, quod videntur ab hominibus, ibi constituere bonum suum; ibi oblectare vanitatem cordis sui, ibi exinaniri et inflari, ibi tumescere et contabescere. Cur enim non sufficit, ut diceret, Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus; sed addidit, ut videamini ab eis: nisi quia sunt quidam, qui sic faciunt justitiam suam coram hominibus, non ut videantur ab ciA, sed ut ipsa opera videantur, et glorificetur Pater qui osi in cœlis, qui ea justificatis impiis donare dignatus est? CAPUT III. — 4. Quisnam vere præceptum utrumque implevit. Qui tales sunt, nee suam justitiam deputant, sed ejus ex cujus fide vivunt. Undc et Apostolus dicit, Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quæ ex Lege est, sed eam quæ est per fidem Christ, quæ est ex Deo, justitia ex fide (Philipp. III, 8 et 9): ct in alio loco, Ut nos simus justitia Dei in illo (II Cor. v, 21). Unde et Judneos ita reprehendit Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3). Quisquis ergo ita vult videri hominibus opera sua, ut ille glorificetur, a quo ea quæ in illo videntur accepit, ct sic ad imitandum bonum iidcm ipsi qui vident pietate fidei provocentur, vere lumcn ejus lucet coram hominibus: quia lux de illo charitatis radiatur, non superbiae fumus evomitur: et in eo ipso cavet, ne justitiam suam faciat coram hominihus, ut videatur ab cis;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
