Latin
105.6.1 to 105.6.33
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.6.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
Tria eadem rursus significata. Panis, charitas. Piscis, fides. Eccc alia tria: Quis eat vestrum, II quo petit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei f Aut quis est vestrum, a quo petit piscem, numquid serpentem porriget ei? Aut a quo petii ovum, numquid porriget ei scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quatuo magis Puter vester qui in cœlis est, dubi, bona petentibus se? Tria ergo rursus ista Consideremus, ne forte ibi sint illa tria, Rides, spes, charitas; major autem horum charitas. Pone ergo tria, panem, piscem, ovum: major horum panis. Ideo bene panem intelliginius in his tribus charitatem. Propterea pani lapidem oppusuit, quia duritia contraria est charitati. Piscem Iidcin intelligimus. Dixit quidam sanctus, et nos dicere deleclat: Piscis bonus, piu est fides. Vivit inter fluctus, nec frangitur aut solvitur fluctibus. Vivit inter tenlaliones tempestatesque hujus sæculi, pia fides: sævit mundus, et integra est. Tantum contrarium fidei serpentem illum observa. In fide enim despon ata est illa, cui dicitur in Canticis canticorum: Veni de LibanO, sponsa mea, veniens et pertransiens ab initio fidei (Cant. iv, 8). Ideo et desponsata, quia desponsationis initium fides est. Promittitur enim ab sponso aliquid, et promissa fide detinetur. Opposuit autem Dominus serpentem pisci. diabolum fidei. Propicrea desponsatæ huic dicit Apostolus, Desponsavi vos uni viro, virginem custam exhibere Christo: et, Timeo nesicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quæ est in Christo (II Cor. XI, 2, 3); id est, quæ est in lide Christi. Habilare enim, inquit, Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Diabolus ergo non corrumpat fidem, non devoret piscem. CAPUT V. —7. Ovum, spes. Restat spes, quæ, quantum mibi videtur, ovo comparatur.