# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.6.34-66

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 105.6.34 to 105.6.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/105.6.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/105.6.34

Spes enim nondum per vcnit ad rem: ct ovum est aliquid, sed nondum cst pullus. Quadrupedes ergo filios pariunt, aves autem spem filiorum. Spes ergo ad hoc nos hortatur, ut præsentia coutemnunus, futura exspectemus; ea quæ retro sunt obliviscentes, cum Apostolo in anteriora extendamur. Sic enim dicit: Unum autem, quœ retro oblitus, in ea quas ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernœ vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Nihil ergo tam inimicum est spei, quam retro respicere, id cst, in eis rebus, quæ præterlabuntur et transcuut, spem ponere: sed in his quæ nondum date sunt, sed dandæ quandoque nunquam transibunt. Quando autem scatet tentationibus mundus, velut pluvia Sodomæ sulfurea, metuendum est exemplum ux. ris Loth. Retro euim respexit; ct ubi respexit, ibi remansit. In salem conversa est (Gen. xix, 26), ut prudentes condiret exemplo. Apostolus Paulus de hac spe ita loquitur: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. vin, 24,25). Quod enim videt quis, quid sperat? ovum est. Est ovum, et pullus nondum est. Et testudine tectum est: non videtur, quia operitur: cum patientia exspectetur; fervescat, ut viviscat. Intende, extendere in anteriora, obliviscere praitcrita. Quæ enim videntur, temporalia sunt. Non respicientes, inquit, quæ videntur, sed quæ MOM videntur. Quæ enim videntur, temporatia sunt; qua: autem non videnlur9 æterna ( II Cur. iv, i8). In illa ergo quæ nun videntur, extende spem: exspecita, sustine. Noli retro respicere. Ovo tuo scorpium time. Yide quia do cauda percutit, quam rotro habet. Non ergo scorpius perimat ovum tuum, mundus iste spem Luant, ut ita dicam, veneno eo coutrario, quo retraho.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
