# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 105.6.67-100

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 105.6.67 to 105.6.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/105.6.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/105.6.67

Quanta tibi loquitur mundus, quanta post dorsum strepit, ut retro respicias: id est, ut in rebus præsentibus (nec præsentibus; nou eniin dicenda sunt praesentia nunquam sLantia) spem tuam ponas; et ab eo quod promisit Christus et nondum dodit, sed quia fidelis cst dabit, avertas animuni tuum, et velis requiescere in mundo pereunte. CAPUT VI. — 8. Clades et vastationes quomodo Christianis utiles. Ideo enim Deus felicitatibus tcrrenis amaritudines miscet, ut alia qua ratur felicitas, cujus dulcedo non est fallax: et de ipsis amaritudinibus conatur mundus avertere ab co quod intendis ip anteriora, et retro convertere. De ipsis amaritudinibus, de ipsis tribulationibus murmuras, et dicis: Ecce pereunt omnia christianis temporibus. Quid streNiS? Non hoc promisit mihi Deus, quod ista non peribunt: non hoc mihi promisit Christus. Æterna promisit æternus: si credidero, ex mortali fiam æternus. Quid strepis, o munde immunde? quid strepis? Quid avertere conaris? Tenere vis periens: quid fa ceres, si maneres Quem non deciperes dulcis, si amarus alimenta mentiris? Ego si habeo spem, si teneo spem, ovum meum non cst ab scorpione percussum. Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Felix sit mundus, evertatur mundus: Benedicam Dominum, qui fecit mundum. Benedicam prorsus. Secundum carnem bene sit, secundum carnem male sit: Benedicam Dominunu in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Nam si benedico quando bene est, et blasphemo quando male est; sciscepi scorpionis aculeum, compunctus retro respexi; quod absit a nobis. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum eit: sit nomen Domini benedictum ( Job. I, 21). CAPUT VII.- 9. Civitas et regnum in cælis æternum eoa manent. Manet civitas quæ nos carnaliter genuit. Deo gratias. Utinam et spiritualiter generclur, ct nobiseum transeat ad æternitatem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
