Latin
106.3.1 to 106.3.35
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 106.3.1-35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Pharisæorum exterior mundities. Audistis sanctum Evangelium, quomodo Dominus Jesus, in co quod Pharisæis dicebat, suos utique discipulos commonebat, ne in corporis mundatione putarent esse justitiam. Omni enim die Pharisæi, antequam pranderent, abluebant se aqua: quasi quotidiana lavatio possit cordis esse mundatio. Denique quales essent, ostendit. Ille dicebat qui videbat: non euim tantum facies eorum, sed etiam interiora cernebat. Denique ut boc sciatis, ille Pharisæus cui respondit Christus, apud se ipsum cogitavit, voce non sonuit, ct ille tamen audivit. Apud se enim reprehendit Dominum Christum, quia sic venit ad convivium ejus non lotus. Ille cogitabat, hic audiebat, ideo respondebat. Quid crgo respondit? Nunc vos, Pharisæi, quod foris est paropsidis lavatis: illus autem pleni estis dolo et rapina. venire ad prandium! quomodo non pepercit1 homini a quo fuerat invitatus? Magis objurgando pepercit, ut correcto in judicio parceret. Dciude quid ostendit nobis? Quia et Baptismum, quod semel adhibetur, per fidem mundat. Fides autem intus est, noa foris. Unde dicitur et legitur in Actibus Apostulorum, Fide mundans corda eorum (Act. xv, 9). Et apostolus Petrus in Epistola sua ita loquitur: Sic, inquit, etvobis dedit similitudinem de arca Noe, quomodo octo animæ salvæ factæ suut per aquam. Et adjunxit: Sic et vos simili forma Baptisma salvos faciet; non camis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio (1 Pel. III, 20, 21). Hanc conscientiæ bonæ interrogationem Pharisæi contemnebant, et quod erat foris lavabant: intus inquinatissimi permanebant. CAPUT II. —2. Eleemosyna an sine fide mundare possit. Et quid cisait postea? Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Laudata est eleemosyna, facite et probatc. Set! paulisper attendite: Pharisæis dictum est. Pharisæi isti Judæi erant, quasi egregii Jud:eorum. Nobiliores euim atque doctiores tunc Pharisæi vocabantur.