# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 106.3.62-96

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 106.3.62 to 106.3.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/106.3.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/106.3.62

Judicium et charitatem, justitiam et misericordiam; et illa non omittere. Facile illa: sed ibla præponite. CAPUT IV.— 4. Vera eleemosyna quæ fieri jubetur; Si hæc ita sunt, quid illis dixit, Facite eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Qaid est, Facite cleemosynam? Facile misericordiam. Quid cst, Facite misericordiam?'Si intelligis, a te incipe. Quomodo enim, es misericors alter;, si crudelis sis Lib a? Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Facite vcram eleemosynam. Quid cst eleemosyna? Misericordia. Audi Scripturam: Miserere animæ tuæ placens Deo (Eccli. xxx, 24). fac eleemosynam, misere animæ tuæ placens Deo. Mendicat ante te anima tua, redi ad conscientiam tuam. Quicumque male vivis, quicumque infideliter vivis, redi ad conscientiam toam: et ibi invenis mendicantem animam luam, invenis egentem, invenis pauperem, invenis aerumnosam, invenis forte nee egentem, sed egestate obmutescentem. Nam si mendicat, esurit justitiam. Quando invencris talem animam tuam (intus in corde tuo sunt illa), fac prius eleemosynam, da illi panem. Quem panem? Si Phar!saeus interrogaret, diceret ilti Dominus: Fac eleemosynam cum anima tua. Hoc enim illi dixit: sod ille non intellexit, quando enarravit illis eleemosynas quas faciebant, et putabant latere Christum; ct ait illis: Novi quia facitis; decimatis mentam et anethum, cuminum et rutam: sed ego alias eleemosynas loquor: contemnitis judicium et charitatem. In judicio et charitate fac eleemosynam cum anima tua. Quid est in judicio? Respice, et inveni; displicc tibi, pronuntia in te. Et quid est charitas? Dilige Dominum Deum in to'o corde tuo, et tota anima tua, et tota mente tua; dilige proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XIii, 37, 59): et fecisti misericordiam prius cum anima tua, in conscientia tua. Hanc autem eleemosynam si prætermittis, da quod vis, dona quantum vis;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
