Latin
107.2.103 to 107.2.137
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 107.2.103-137
Unproofread scanNot analysed yet
Quasi sapiens sibi visus est, inveniendo consilium. Prudenter cogitavit, sapienter vidit. Quid vidit sapientcr? Destruam, inquit, horrea vetera, et faciam nova ampliora, et implebo ea: et dico animæ meæ. Quid dicis animae tuae? Anima, habes multa bona in annos plurimos reposita, requiesce, manduca, bibe, epulare. Hoc dixit sapiens inventor consilii animæ suae. CAPUT V. —6. Animæ consulendum non ut habeat bona, sed ut ipsa sit bona. Et Dcus ad illum: qui nec cum stultis loqui dedignatur. Aliquis vestrum forte dicat: Et quomodo Deus cum stulto locutas est? fratres mei, cum quantis stultis hic loquitur, quando Evangelium rccitatur? Quando lectum est, qui audiunt et non faciunt, stulti non sunt? Quid ergo ait Dominus? Quia ille sibi iterum in inveniendo consilio sapiens videbatur: Stulte, inquit; Stulte, qui tibi sapiens videris: Stulte, qui dixisti animae tuæ, Habes multa bona reposita in annos plurimos: hodie repetitur «te anima tua. Cui dixisti, Habes multa bona; hodie repetitur, et nullum habet bonum. Contemnal hac bona, ct sit ipsa bona; ut quando repetitur, oveat secnra. Quid enim cst iniquius homine, qui multa bont habere vult, et bonus ipse esse non vult? Indignus es qui habeas, qui non vis esse quod vis habere. Numquid enim vis babere villam malam! Non utiquc, sed bonam. Numquid uxorem malam? Non, sod bonam. Numquid denique casulam malam? Numquid vel catigam malam? Quare animam solam malam? Non hic dixit stulto huic vana cogitanti, horrca ædificanti, ct ventres pauperum non videnti; non illi ait, Hodie anima tua rapictur ad gehennum: nihil horum dixit; sed, repetitur a te. Non tibi dico anima tua quo sit itura: hinc tamen ubi illi tanta servas, velis nolis, est migratura. Ecce, stulte, cogitasti implere horrea nova majora, quasi non sit quid inde fiat.