# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 107.2.219-248

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 107.2.219 to 107.2.248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/107.2.219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/107.2.219

Tolle quod habeo: non totlis quod intus babeo. Non enim pauper remanserat qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; ergo ait nomen Domini benedictum. Nudus exii de utero matris mele, nudus revertar in terram (Job. I, 21). Nudus foris, intus vestitus. Nudus foris a pannis, et putribilibus pannis; intus vestitus. Unde? Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). Sed quid si dicat, cum contempseris ea quæ possides, quid si dicat: Occido te? Responde ilii, si Christum audisti: Occides me? Melius tu occides'carnem meam, quam ego per linguam falsam animam meam. Quid facturus es milii? Occisurus es carnem: exit anima libera, in fine sæculi et ipsam quam contempsit carnem receptura. Quid ergo mihi facturus es? Si autem falsum testimonium dixero pro te, de lingua mea occido me; et non in carne occido me: Os enim quod mentitur, occidit animaM (Sap. I, 11). Forte hoc non dicis. Unde non dicis? Vivere vis: plus vis vivere, quam Deus constituit 1 Certe caves ab omni avaritia? Huc usque Deus voluit ut vivas, quo usque iste ad te accessit. Forte te occisurus est, ut martyrem faciat. Noli habere cupiditatem vivendi; et non habes æternitatem moricndi 2? Videtis quia ubique avaritia illa, cum plus volumus quam opus est, facit nos peccare? Caveamus ab omni avaritia, si vo!umus frui æterna sapientia.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
