# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 108.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/108.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/108.2

CAPUT II. — 2. Tria in Evangelio commendata. Ideo lumbos nostros accinctos esse voluit, ei lucernas ardentes. Quid est, lumbos accinctos? Declina a malo. Quid est lucere? quid est lucernas ardentes hahere? Hoc est, Et fac bonum. Quid est quod adjunxit et ait, Et vos similes estote hominibus exspectantibus dominum suum quando reniat a nuptiis: nisi quod in illo psalmo sequitur, Inquire pacem, et sequere eam? Hæc tria, hoc est, abstinentia a malo, ct operatio bnni, et spes præmii æterni, commemorata sunt in Actibus Apostolorum, ubi srriptum est, Quia docchat cos Paulus de continentia, de justitia, et spe vitce æteræ (Act. x XlV, 25). Ad continentiam pertinet, Sint lumbi vestri accincti. Ad justitiam pertinet, Et lucernæ ardentes '. Ad exspectationem Domini pertinet, qua; est spes vitas æternæ. Ergo, Declina a malo, hæc est contiiK ntia, hi sunt lumbi accincti: Et fac bonum, hæc est justitia, hæ sunt lucernæ ardentes: Quære pacem et sequere eam, hæc est exspectatio futuri sapculi: ergo, Similes estote hominibus expectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
