Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 108
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 108.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Dies boni frustra hic quæruntur. Diu vivere, quid. Habentes autem ista præcepta ct promissa, quid quærimus in terra dies bonos, ubi cos invenire non possumus? Scio enim quia eos quæritis, quando aut ægrotatis, aut in tribulationihus estis, quæ abundant in isto sæculo. Quoniam quando ætas vergit ad finem, et sencx plenus est querelis, et nullis gaudiis. Inter omnes tribulationes, quibus conteritur genus humanum, non quæ runt homines nisi dies bonos, et vitam volunt longam, quam hic habere non possunt. Quia et longa hominis,ita tanta brevitate constringitur ad universi sæculi illius latitudinem, quasi una gutta ad universum mare comparetur I. Quid ergo est vita hominis, etiam illa quæ longa dicitur? Longam vitam dicunt, quæin sæculo isto brevis est: et, sient dixi, abundant gemitus usque ad decrepitam senectutem. Hoc lotum modicum et berve cst: et tamen quomodo quæritur ab hominibus? Quanta diligentia, quanto labore, quanta cura, quanta vigilantia, quanto opere quærunt homines ut din hic vivant et senescant? Ipsum autem diu vivere quid cst, nisi ad finem currere? Habuisti hesternum diem, habere vis et crastinum diem. Sed cum iste transierit ct crastinus, tintus illum habes. Ideo optas us lucescat dies, ut propinquet tibi quo tu uon vis pervenire. Exhibes aliquam solemitatem amicis tuis, audis ibi a benc optantibus dici tibi, Multos annos vivas: vis ut veniat quod illi dixerunt. Quid? Ut veniant anni ct anni, et non vis veniat finis annorum? Studia toa contraria sunt: ambulare vis, ct pervenire non vis.