Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 108
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 108.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. -6. Quid agendumut obtineanlur dies boni. Vita, et dies boni. Vultis enim audire mocum consilium ejus, qui novit ubi sint dies boni, ei ubi sit vita? Audite non a Ine, sed mecum simul. Ait enim nobis quidam: Venite, filii, audite me. Et concurramus, et stemus, et aures arrigamus, et corde intelligamus Patrem qui dixit, Venite, filii, audile me; timorem, inquit, Domini docebo vos. Et quam rem vult docere, et cui rei utilis cst timor Domini, sequitur: Quis est homo qui vult vitam, el diligit videre dies bonos? Respondemus omnes, Nos volumus. Quod sequitur audiamus. Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Modo dic, Ego. Jamdudum quando diccbam, Quis eat homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? omnes respondebamus, Ego. Eia respondeat mihi aliquis, Ego. Ergo, Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquautur dolum. Iic modo, Ego. Ergo dies bonos ct vitam vis, cohibere linguam tuam a malo non vis, ct labia tua ne loquantur dolum? Ad mercedem alacer, ad opus piger. Et cui non opcranti redditur meres? Ulnam in domo tua vel operarii mercedem reddas. Nam scio quia non operanti non reddis. Quarc? Quia nihil operanti nihil debes. Et Deus proposuit mercedem. Quam mercedem? Vitam et dies bonos, quam omnes desidet'amus, et ad quos dies omnes venire conamur. Promissam mercedem daturus est. Quam mercedem? Vitam et dies bonos. Et qui suut dies boni? Vita sinc fine, requies sine labore.