# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 108.7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/108.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/108.7

CAPUT VII.—7. Lingua cohibenda. Magnam mercedem proposuit: intanta proposita mercede, videamus quid jussit. Jam enim mercede tant pollicitationis ct amore mercedis accensi, paremus jussioni ejus vires nostras, latera, lacertos. Quasi jussurusest onera grandia nos portare, forte aliquid fodere, forte aliquam machinamerigere? Non tibi jussit rem laboriosam, sed membrum quod inter omnia membra cito movcs, ipsum tihi præcepit cohibere: Cohibe linguam tuam a malo. Non est labot erigere fabricam; et labor cst tenerelingnam? Cohibe linguam tuam a malo. Noli loqui mendacium, noli loqui crimintiones, noli loqui calumnias, noli loqui falsa testimonia, noli loqui blasphemias: Cohibe linguam tuam a malo. Vide quomodo irasceris, si quis de te male loquatur. Quomodo irasceris alteri, quando de te male loquitur: sic irascere tibi, quan lo de altero male loqucris. Labia tun ne loquantur dolum. Quod est intus in corde tuo, hoc dicatur foris. Nou aliud pectus tegat, et aliud lingula proferat. Declina a malo, ct fac bonum. Nam quomodo dicturus sum ci, Vesti nudum. qui adhuc vult spoliare vestitum? Nam qni premit civem suum, quomodo habct suscipere peregrinum? Ergo per ordinem, prius declina a malo, et fac bonum: prius accinge lumbos tuos, et tunc accende lucernam. Et cum hoc leceris, sccurus exspecta vitam et dira bonos. Quære pacem, et sequere eam: et tunc bona fronte dices Domino, Feci quod jussisti, redde quod promisisti.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
