Latin
11.172 to 11.200
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 11.172-200
Unproofread scanNot analysed yet
Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. la carne quidem vera, sed non in carne peccati. Quid autem, in similitudinem carnis peccuti? Id est, ut esset caro, vera caro. Et unde similitudo carnis peccati? Quia de peccato mors: mors est utique in omni carie peccati; de qua dicit Apostolus, Ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6). Quia ergo inors est in omni carne peccati: sed utrumque ibi est, et mors et pcccatum in carne cætera. In carne peccati et mors est, et peccatum: in similitudine carnis peccatl mors erat, et peccatum non erat. Si cnim caro peccati esset, et merito peccati pœnam mortis lueret, non diceret ipse DoMninus, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Quare ergo me occidit? Quia quæ non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). I'rursus quod fecit de tributo, hoc fecit de morte. Exigebatur tributum, didrachma: Quare, inquit, tu et discipuli tui non redditis tributum? Vocavit ad sc Petrum, et ait ci: Reges mundi a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responsum est: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Tamen ne scandalizemus eos, vade ad mare, mitte hamum, ct qui primus surrexerit, id cst, primogenitus a mortuis: aperi, inquit, os ejus, et invenies ibi staterem, id est, duas didrachmas, quatuor drachmas: quia didrachma, id est, duæ drachmæ, in caput exigebatur. Inrenies ibi,laterem, hoc est, quatuor drachmas, da eia pro me et te (Matth. XVII, 23 25). Quid est, Pro me et te? Ipse Christus, Petrus, Ecclesia Christi, Eeclcsix quatuor Evangelia. Mysterium latebat: Christus tamen tributum non debitum persolvebat. Sic persolvit et mortem: non debebat, cl persulvebat. tHe nisi indebitum solveret, nunquam nos a debito liberaret.