Latin
11.2.25 to 11.2.46
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 11.2.25-46
Unproofread scanNot analysed yet
eum egere. Egestas animæ sanctæ in abundantiam versa est animæ rcligiosae. Non poterat Elias de misericordia Det dare sibi, quod lagunculæ dedit? Videtis nempe, et manifestum est, quod aliquando servi Dei ideo non habent, ut probentur qui habent. Et tamen illa vidua nihil habebat: quod illi reliquum erat, finitum fuerat, et cum suis filiis moritura erat. Processit ergo, ut faceret sibi panem, colligere duo ligna: et tunc eam vidit Elias. Tunc cam homo Dei videbat, quando illa duo ligna quærebat. Mulier illa typum gerebat Ecclesiæ: et quia duo ligna crucem faciunt, quærebat moritura, unde semper esset victura. Adumbrato ergo mysterio, Elias loquitur ad eam quod audivit: narrat illa dispoSitionem suam, morituram se dicit, cum consummaverit quod remansit. Ubi est ergo quod Domiuus dixerat Eliæ, Vade in Sarepta Sidoniæ; ibi enim mandavi viduæ, ut pascat te? Videtis quemadmodum mandat Deus, non in anTe, sed in corde. Numquid legimus quia missus est aliquis propheta ad illam mulierem, et dictum est ei, Hxc dicit Dominus, Venturus est ad te esuriens servus meus, ex eo quod habes ministra illi: inopiam noli timere; ego supplebo quod dederis? Iloc ei dictum non legimus. Nec hoc legimus, quod in somnis ad eam missus fuerit angelus, et prænuntiaverit Eliam esurientem esse venturum, et ile illo pascendo aliquis mulierem illam admonuerit. Sed mandat Deus miris modis, qui in cogitationibus loquitur. Dicimus mandasse Deum loquendo in corde, suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile erat rationali animae viduæ mu- Heris. Sic etiam in Prophetis legimus, quod Dominus mandaverit vermi, ut roderetradiccm cucurbitae (Jonæ IV, 7). Quid est, Mandavit, nisi, Cor præparavit? Inspiratione itaque Domini, vidua illa mulier cor praparatum habebat ad obediendum. Talis venerat, talis cum Elia loquebatur.