# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 11.201-227

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 11.201 to 11.227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/11.201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/11.201

CAPUT VIII.- 8. Christus peccatum factus.— Quod ergo impossibile erat Legis, quæ faciebat prævaricatorem, quia nondum mens convicta quæsierat Salvalorem; in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de pecento damnavit peccutum in carne. Quomodo ergo non habebat peccatum, si de peccato damnavit peccatum? Jam aliquando exposuimus vobis hoc (a): sed qui meminerunt, recognoscant; qui non audierunt, audiant; qui obliti sunt, rccolant. Peccatum vocahatur in Lege sacrificium pro peccato. Assidue Lex hoc commemorat: non semel, non iterum, sed sæpissime peccata diccbanlur sacrificia pro peccatis. Tale peccaluni erat Christus. Quid euim dicamus? Peccatum habebat? Absit. Peccatum non habehat, et peccatum erat. Peccatum erat, dixi, sccundum illam intelligentiam, quia sacrificium pro peccato. Audi quia hoc modo peccatum crat, ipsum Apostolum audi. De illo loquens ait: Eum qui non noverat peccatum. Ipsam sententiam vobis cxponcbam, quando ista dicebam: Eum, inquit, qui non noverat peccatum, id est, Dominum nostrum Jesum Christum, Deus Pater eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21): eum ipsum Christum qui non noverat peccatum, Deus Pater pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Der in ipso. Videte duo, justitia Dci non nostra; in ipso, non in nobis. Inde illi magni sancti, de quibus dicit Psalmus, Justitia tua sicut montes Dei. Et quasi diceretur in ipso Psalmo, ubi dictum est, Justitia tua: non enim justitia corum, sed, Justitia tua velut montes Dei: Levavi enim oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; sed non a montibus: Auxilium euim meum a Domino; qui fecit cœlum et terram (Psal. cIa, 1, 2): ergo cum dixisset, Justitia tua sicut montes Dei; quasi quæreretur, Utquid ergo alii nascuntur I qui non pertinent ad justitiam Dei?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
