Latin
11.228 to 11.264
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 11.228-264
Unproofread scanNot analysed yet
subjecit, Judicia tua sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7). Quid est, sicut multa abyssus? Allum est, impenetrabile est, inaccessum est humanæ intentioni. Divitiæ enim Dei inscrutabiles: inscrutabilia judicia ejus, investigabiles vias ejus (Rom. XI, 53). Ergo ethic, Misit Deus Filium suum, propter præscitos, et prædestinatos, vocandos, justificandos, glorificandos: ut monles Dei dicant, Si Deus pro nobis, qui. contra nos (Rom. VIII, 29-31)? Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in! carne, ut justitia legis impleretur in nobis. Non implebatur per se, impleta est per Christum. Non enim vcn:t. legem solvere, sed implere (Matth. V, 47). CAPUT IX. —9. Ambulare secundum carnem et secundum Spiritum. Justitia legis quomodo nunc impletur. Sed quomodo justitia legis impleretur in nebis, vel quomodo impletur nohis, vel quibus nobis? Vis audire in quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Quid est, secundum carnem ambulare? Carnalibus concupiscentiis consentire. Quid est, secundum spiritum nmbularc? Adjuvari spiritu in mente, ct concupiscentiis carnis non obedire. Sic ergo impletur in nobis lex, impletur in nobis justitia Dei. Modo interim impletur, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Post concupiscentias tuas, cunt audis, illicitas accipe. Post concupiscentias tuas non eas, debet impleri ex voluntate nostra adjuta gratia Dei; debet impleri, Post concupiscentias tuas non eas. Quidquid enim illa concupiscentia carnis egit in nobis præteritorum peccatorum, sive in factis, sive in dictis, sive in cogitationibus; totum deletum est sacro Baptismate: omnia debita delevit una indulgentia. Restat ergo cum carne conflictus: quia deleta cst iniquitas, sed manet infirmitas. Inest, titillat delectatio illicitæ concupiscentiæ: pugna, resiste, noli consentire; et impletur hic, Post concupiscentias tuas non eas: quia et si quando subrepunt, et usurpant sibi oculum, aurum, linguam, volaticam cogitationem, nec sic desperemus de salute nostra.