Latin
11.294 to 11.306
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 11.294-306
Unproofread scanNot analysed yet
non de anima dictum esse, non potest; sed de prudentia carnis. Prudemia ista vitium est. CAPUT XI. —Vis nosse quid est, sapere secundum carnem? Mors est. Sed ille ipse unus homo, eademque natura a Domino Deo vero et bono condita, heri sapiebat secundum carnem, hodie sapit secundum spiritum: expulsum est vitium, sanata est natuna. Nam quamdiu esset prudentia illa carnis, omnino legi Dci subjecta esse non posset. Quamdiu enim inest per vitium claudicatio, nullo modo potest esse recta ambulatio. Sanato autem vitio, reparata est natura. Fuistis aliquando tenebræ; nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8).