Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 113
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 113.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Amici beneficos suos recepturi in cælum quinam sint. Minimi Christi quinam. Quod admonemur, admonere debemus. Recens evangelica lectio admonuit facere amicos de mammona iniquitatis, ut eos qui faciunt, recipiant et ipsi ill tabernacula aelernaf. Qui sunt qui habebunt tabernacula aeterna, nisi sancti Dei? Et qui sunt qui ab ipsis accipiendi sunt in tabernacula aeterna, nisi qui eorum indigentiæ serviunt, et quod eis opus est, hilariter sutministrant! Recordemur ergo, in novissimo judicio Dominum esse dicturum eis qui stabunt ad dexteram ejus, Esurivi, et dedistis mihi manducare: et cætera quæ nostis. Et cum illi quærerent quando ei obsequia ista præbuissent, respondit: Quando uni ex minimis meis fecistis, milei fecistis. Isti minimi sunt qui recipiunt in tabernacula aeterna. IIoc dixit dextris, quia fecerunt: hoc dixit sinistris 2, quia facere noluerunt. Sed dextri qui fecerunt, quid acceperunt, vel potius quid accepturi sunt? Venite, inquit, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 45-40). Minimi ergo qui sunt Christi? llli suut qui omnia sua dimiserunt, et seculi sunt cum, et quidquid habuerunt, paupcribus distribuerunt; ut Dco sine sæculari compede expeditiservirent, ct ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos sursum humeros tollerent. ili sunt minimi. Quare minimi? Quia humiles, quit non elati, non superbi. Appendc minimos istos, et grave pondus invenies.