# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 113.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/113.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/113.5

CAPUT V. — 5. Divitiæquæ veræ et qua falsæ. Ergo illae sunt verædivitiæ, quas cum habuerinius, perdere non possumus. Et ne forte propter illas furem timeas, ibi erunt ubi nullus auferat. Audi Dominum tuum: Thesaurizate vobis thesauros in cælo, quo fur non accedat (Matth. VI, 20). Tunc erunt divitiæ, quando cas migraveris. Quamdiu in terra sunt, divitiænon sunt. Sed divitias vocat illas mundus, iniquitas vocat. Deus3 ideo mammona iniquitatis, quia divitias illas vocat iniquitas. Audi Psalmum: Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem; et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae constabilitæa juventute sua. Filia eorum compositæ, circumornatæ sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructuamtin ex hoc in illud. Boves eorum crassi, oves eorum fecundæ, multiplicatæ in itineribus suis. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Vidisti Psalmum4, qualem felicitatem descripsit: sed audi quid sit5, quos proposuit filios iniquitatis. Quorum os locutum eat vanitatem. et dextera eorum dextera inquitatis. Ipsos proposuit, et dixit felicitatem eorum tantum super terram. Et quid adjunxit? Beatum dixerunt populum cui haec.unt. Sed qui dixerunt? Filii alieni, alienigenae, et non pertinentes ad semen Abrahæ: ipsi dixerunt populum beatum cui hcec sunt. Qui dixerunt? Quorum os locutum eat vanitatem. Ergo vanum est, dicere beatos esse eos quibus haec sunt. Et tamen dicitur ab eis quorum os locutum est vanitatem. Ab ipsis dicuntur istae divitiæ, quae vocantur mammona iniquitatis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
