Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 113
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 113.6
Unproofread scanNot analysed yet
6. . Veræ divitiæ. Colimus noa Deum, et colit noa Deus. Tu autem quid dicis? Quia illi filii alieni, quia illi quorum os locutumest vanitatem, dixerunt beatum esse populum cui hæc sunt; tu quid dicis? Falsæ sunt istæ divitiæ, da milii veras. Reprehendis ista, ostende quod laudas. Vis ut contemnam hoc, ostende quod præferam. Dicat ipse Psalmus. Qui enim dixit, Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; tale nobis dat responsum, quasi diceremus illi, id est, ipsi Psalmo, Ecce hoc nobis tulisti, et nihil nobis dedisti: ecce ista, ecce ista contemnimus, unde vivimus? unde beati erimus? Qnia qui locuti sunt, ipsi de se ipsis recipient. Homines enim divitias habentes beatos esse dixerunt. Tu quid dicis?