# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 114.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/114.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/114.2

i. Fratri quoties in noa peccaverit et pænituerit ignoscendum. Sanctum Evangelium, quod modo cum recitaretur audivimus, de remissione nos admonuit peccatorum. Hinc admonendi estis ex sermone nostro. Ministri enim sumus verbi, non nostri, sed utique Dei et Domini nostri, cui nemo sine gloria servit, quem nemo sine poena contemnit. Ipse ergo Dominus Deus noster, qui manens apud Patrem fecit nos, et factus pro nobis refecit nos; ipse Dominus Deus noster Jesus Christus ait nobis quod modo audivimus in Evangelio: Si peccaverit in te, inquit, frater tuus, corripe illum; et si pænitentiam egerit, dimitte iili: et si septies in die peccaverit in te, et veniens dixerit, Pænitet me, dimitte illi. Septies in die, noluit intelligi, nisi quotiescumque; ne forte peccet octies, et nolis ignoscere. Quid est ergo septies? Semper, quotiescumque peccaverit eumque poenituerit. Hoc enim est, Septies in die laudabo te (Psal. CXVIII, 164); quod est in alio Psalmo, Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Et quare septies pro eo quod est semper ponatur, certissima ratio est, septem quippe diebus venientibus etredcuntibustotum volvitur tempus. Venia fratri danda, ut a Deo accipiatur. Quisquis ergo Christum cogitas, et cupis accipere quod promisit, noli esse piger facere quod precepit. Quid enim promisit? Vitam aeternam. Et quid præcepit? Dari fratri tuo veniam. Tanquam diceret tibi: Tu homo, da homini veniam, ut ego Deus ad te veniam. Sed ut omiUam, vel potius intermittam altiora illa divina promissa, in quibus nos Creator noster facturus est aequales Angelis suis, ut cum illoet in illo et de illo sine fine vivamus: ut hoc interim non dicam, hoc ipsum quod juberis fratri tuo dare, a Deo tuo non vis accipere? Hoc ipsum, inquam, quod juberis fratri tuo dare, a Domino tuo non vis accipere? Dic mihi si non vis, et noli dare. Quid est hoc, nist ut poscenti ignoscas, si tibi poscis ignosci? Aut si non habes quod tibi ignoscatur, audeo dicere, Noli ignoscere. Quanquam nec hoc dicere debui. Etsi non habes quod tibi ignoscatur, ignosce.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
