# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 114.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/114.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/114.3

Dei exemplo donanda debita. Dicturus es mihi modo: Sed ego pon sum Deus, homo sum peccator. Deo gratias, quod conliteris esse peccata tua. Ergo ignosce, ut dimittantur tibi. Hortatur nos tamen ipse Dominus Deus noster ut imitemur eum. Primo ipse Deus Christus, de quo apostolus Petrus dixit; Christus pro nobis passus eat, relinquens vobis exemplum, ut sequanuni vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nee inventus est dolus in ore ejus (1 Petr. II, 21 et 22). Et utique ipse non habebat peccatum, et mortuus est pro peccatis nostris, et sanguinem suum fudit in remissionem peccatorum. Suscepit pro nobis quod non debebat, ut nos a debito liberaret. Non debebat mori, nec nos vivere. Quare? Quia peccatores eramus. Nec mors debebatur illi, nec vita noLis: qupd ei non debebatur accepit, quod nobis non debebatur dedit. Sed quoniam de remissione agitur peccatoruin, ne multum ad vos putetis imitari Christum, Apostolum audite dicentem, Donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Coloss. III, 13). Estote ergo imitatores Dei (Ephes. v, 1). Apostoli verba sunt, non mea: Estote ergo imitatores Dei. Certe superbum est imitari Deum? Audi Apostolum: Estote imitator. Dei, sicut filii charissimi. Filius diceris: si respuis imitationem, quare quaeris hæeditatem?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
