Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 114
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 114.4
Unproofread scanNot analysed yet
Peccator peccanti ignoscat. lloc dicerem si nibil peccati haberes, quod tibi relaxari desiderares. Modo autem quisquis es, homo es: justus sis licet, homo es; laicus sis, homo es; monachus sis, homo es; clericus sis, homo es; episcopus sis, homo es; apostolus sis, homo es. Vocem apostoli audi: Si diaerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos seducimus 2. Ille, ille, ille Joannes et evangelista, quem Dominus Christus præ cæteris diligebat, qui supra pectus ejus discumbebat, ipse ait, Si dixerimus: non dixit, Si dixeritis quia peccatum non habetis; sed, Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Junxit se in culpa, ut jungeretur et in venia. Si dixerimus: videte quis dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis eat et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet noa ab omni iniquitate (I Joan. 1, 8, 9). Quomodo mundat? Ignoscendo, non quasi inveniens (a) quod puniat, sed inveniens quod dimitlat. Ergo si habemus peccata, fratres, ignoscamus petentibus. Non inimicitias in corde nostro contra alterum retineamus. Plus enim inimicitiæ retentæ vitiant ipsum tor nostrum.