Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 115
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 115.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT 11. —2. Fides non eat superborum, sed humitium. Sed quia fides non est superborum, sed humilium, Dixit ad quosdam qui sibi justi videbantur, et spernebant cæeteros, similitudinem hranc: Duo homines ascenderunt in templum orare, una. pharisæus, et alter publicanus. Pharisæus dicebat: Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut cæteri homines. Diceret saltem, Sicut multi homines. Quid est, sicut cceteri homines, nisi omnes præter ipsum? Ego inquit, justus sum, cæteri peccatores. Non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri. Et ecce tibi ex vicino publicano majoris tumoris occasio. Sicut, inquit, publicanus iste. Ego, inquit, solus sum, iste de cæteris cst. Non sum, inquit, talis qualis iste, per justitias meas, quibus iniquus non sum. Jejuno bia in sabbato, decimas do omnium qucecumque possideo. Quid rogaverit Deum, quære in verbis ejus, nihil invenies. Ascendit orare: noluit Deum rogare, sed se laudare. Parum est, non Deum rogare, sed se laudare; insuper et roganti insultare. Publicanus autem de longinquo stabat; et Deo tamen ipse propiuquabat. Cordis conscientia removebat, pietas applicabat. Publicanus autem de longinquo stabat: sed Dominus eum de propinquo attendebat. Excelsus enim Dominus, et humilia respicit. Excelsos autem, qualis erat ille pharisaeus, a longe cognoscit. Excelsa quidcm a longecognoscil(Psal. CXXXVII, 6), sed non ignoscit. Adhuc audi humilitatem Publicani. Parum est, quia de longinqno stabat: nec oculos suos ad coelum levabat? Ut aspiceretur, non aspiciebat. Respicere sursum non audebat: premebat conscientia, spes subleva bat. Adhuc audi: Percutiebat pectus suum. Poenas de se ipso exigebat: propterea Dominus confitenti parcebat, Percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto milii peccatori. Ecce qui rogat. Quid miraris, si Deus ignoscit, quando ipse se agnoscit? De Pharisæo et Publicano accepisti controversiam; audi sententiam: audisti superbum accusatorem, audisti reum humiiem; audi nunc judicem. Amen dico vobis. Veritas dicit, Deus dicit, judex dicit: Amen dico vobis, descendit justificatus de templo publicanus ille, magis quam ille pharisæus. Dic, Domine, causam. Ecce videoPublicanum justificatum magis de templo descendere quam Pharisueum. Quaero quare. Quaeris quare? Audi quare. Quiu omnis qui se exallat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Audisti sententiam, cave causam Ola. . lam: aliud dico, Audisti sententiam, cave superbiam.