# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 115.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/115.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/115.3

CAPUT Ill. — 3. Contra Pelagianos. Videant nunc, audiant ista nescio qui impic garrientes, et de suis viribus * præsumentes audiant qui dicunt, Deus me hominem fecit, justum ipse me facio. pejor et detestabilior Pharisxo! Pharisaeus ille superbe quidem justum se dicebat, sed tamen inde ille Deo gratias agebat. Justum se dicebat; sed tamen Deo gratias agebat. Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut cæteri homines. Gratias tibi Deus: gratias Deo agit, quia non cst sicut cæteri homines: et tamen tanquam superbus et inflatus reprehenditur; non quia Deo gratias agebat, sed quia velut nibil sibi addi cupiebat. Gratias tibi, quia non sum sicut cceteri homines, injustu Ergo tu justus; ergo nihil rogas; ergo jam p'enus es; ergo non est tentatio vita humana super terram (Job VII, 1); ergo jam plenus es; ergo jam abundas; ergo jam non est quare dicas, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 12). Quiil est ergo qui impie oppugnat gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
