Latin
116.6.76 to 116.6.95
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 116.6.76-95
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 14). Funde Evangelium: quod corde concepisti, ore dissemina. Audiant gentes, credant gentes: pullulent gentes, nascatur de sanguine martyrum sponsa Domino purpurata. Et ex illa quam multi accesserunt? quam multa membra capiti cohaeserunt, et cohærent nunc, etcredunt? Et baptizati sunt isti, et baptizabuntur alii, et post nos venient alteri. Tunc, inquam, in fine saeculi accedent lapides fundamento, lapides vivi, lapides sancti, ut in fine ædificetur totum ædificium ab illa Ecclesia; imo ab ista ipsa Ecclesia, quæ modo canlat canticum novum, dum domus aedificatur. Sic enim habet ipse Psalinus: Quando domus ædificabatur post captivitatem. Et quid? Cantate Domiito canticum novum; cantate Domino omnis terra (Psal. XCV, 1). Quam magna domus! Sed quando cantat canticum novum? Cum aedificatur. Quando dedicatur? In fine saeculi. Fundamentum ipsius jam dedicatum est: quia ascendit in caelum, et non moritur. Quando et nos surrexerimus, ut nunquam moriamur, tunc dedicabimur.