# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.10.1-24

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 117.10.1 to 117.10.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.1

Similitudines nativitatis Filii Dei imperfectæ in creaturis. Coævum. et coæternum. Et revera, fratres, non sum inventurus temporales sirnilitudiues, quas æternitati possim comparare. Sed et tu quas invenisti, quid sunt? Quid enim invenisti? Quia pater major est tempore quam filius: et ideo vis ut Filius Dei tempore minor sit quam Pater æternus, quia invenisti minorem filium patre temporali. Da mihi æternum patrem hie, et invenisti similitudinem. Filium minorem invenis patre in tempore, filium temporalem minorem patre temporali. Numquid invenisti mihi filium temporalem minorem æterno patre? CAPUT VII. — Quia ergo in æternitate stabilitas est, in tempore autem varietas; in æternitate omnia stant, in tempore alia accedunt, alia succedunt: potes invenire minorem filium in varietate temporis succedentem patri, quia eliam patri suo ipse successit non æterno patri temporalis. Quid ergo possumus, fratres mei, in creatura invenire coæternum, quando in creatura nihil invenimus æternum? Inveni æternum patrem in creatura, et invenio coæternum filium. Si autem non invenis arternum, ct vincunt se in tcmpore; sufficit ut ad similitudinem inveniamus cosevum. Aliud est enim coæternum, aliud coaevum. Coaevos quotidie dicimus eos qui eamdem habent mensuram temporum: non alter ab altero prærceditur tempore, anibos tamen esse coepisse, quos dicimus coaevos. Si potucrimus invenire coaevum quod nascitur ei a quo nascitur; si possunt inveniri COæVI duo generans ct generatus: hic invenimus coæva, ibi intelligamus coæterna. Si hic invenero genitum ex co esse coepisse ex quo coepit generator, intelligiinus certe Filium Dei ex eo esse non coepisse, ex quo non cœpit generator. Ecce fortasse, fratres, invenimus aliquid in creatura, quod de alia re nascatur, et tamen ex eo tempore esse incipiat, ex quo cœpit illud unde nascitur. Hoc ex eo ex quo illud coepit, illud ex eo ex quo illud non coepit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
