# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.10.25-46

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 117.10.25 to 117.10.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.10.25

Hoc ergo coa'vum, illud coaeternum. CAPUT VIII. — 11. In coævis similitudo quædam Verbi coæterni Deo. Ignis et lux coæva. Arbitror Sanctitatem vestram jam intellexisse quod dico, non posse comparari temporalia æternis; sed posse ex aliqna tenui et parva similitudine co:rva coæternis, luveniamus itaque coæva, et de Scripturis admoneamur ad has similitudines. Legimus in Scripturis de ipsa Sapientia, Candor eat enim lucis æternæ. bem legimus, Speculum sine macula Dei majestatis ( Sap. VII, 26 ). Ipsa Sapientia dicta est candor lucis æternæ, dicta est imago Patris: hinc capiamus similitudinem, ut inveniamus coæva, ex quibus intelligamus coæterna. 0 Ariane, si invenero genitorem non præcedere tempore illud quod genuit, si genitum non esse minorem tempore illo a quo generatus est; justum est ut concedas mihi posse ista coæterna inveniri in Creatore, quando coæva in creatura inveniri potuerunt. Jam quidem aliquibus fratribus hoc occurrere puto. Nam prævenerunt aliqui ex quo dixi, Candor eat enim lucis æternae. Ignis enim lucem fundit, lux ab igne funditur. Quid a quo existat, si quæramus, quotidie cum lucernam accendimus, admonemur rei cujusdam invisibilis et incnarrabilis, ut lucerna aliqua intelligentiæ nostræ in isia nocte sæculi possit accendie Attende eum qui lucernam accendit. Non accensa lucerna, nondum est ignis, nondum est et fulgor qui ab igne exit. Interrogo autcm ego, ct dico: Fulgor ab igne existit, an ignis a fulgore? Omnis anima mihi respoudet: voluit enim Deus inseminare omni animae initia intellectus, initia sapientiæ: omnis mihi anima respondet, et nemo dubitat, quod splendor ille de igne existit, non ignis de splendore. Ponamus ergo ignem patrem illius splendoris: quia jam praelocuti sumus coaeva nos quærere, non con'terna. Si lucernam accendere cupio, nondum est ibi ignis, nondum et ille splendor: mor autem ut accendero, simul cum igne et splendorexistit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
