Latin
117.14.1 to 117.14.32
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.14.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
Filii Dci coæternitas et æqualitas ex duobus collatis similitudinum generibus. Tamen ex duabus istis collationibus et gencribns duobus, similitudinem fortassis invenimus in crcatura, quomodo intelligamus Filium et coalternum Patr! et nequaquam minorem. Sed non illud possumus invenire in uno genere similitudinum: jungamus ambo genera. Quomodo ambo genera? Unum unde ipsi dant similitudines, et alterum unde nos dedimus. Dederunt enim illi similitudines ex his quae nascuntur in tempore, et præceduntur tempore ab eis a quibus nascuntur, sicut homo de homine. Major ille tempore prior natus: sed tamen homo et homo, id est ejusdem substantiæ. Homo enim hominem generat, et equus equum, et pecus pecudem. Ad camdem substantiam generant ista; sed non ad idem tempus. Diversa sunt tempore; sed non sunt diversa natura. Quid ergo hic laudamus in ista nativitate? Certe æqualilatem natura. Quid autem deest Ą Æqualitas temporis. Tencamus hic unum quod laudatur, id est, æqualitatem naturae. hi illo autem genere similitudinum, quod nos dedimus de splendore ignis et de imagine virgulti, aequalitatem naturae non invenis, invenis coævitatem. Quid hic laudamus? Coaevitatem. Quid deest? Æqualitas, naturæ. Conjunge qUa? laudas. Iii creaturis enim deest aliquid quod laudas, in Creatore deesse nihil potest: quia quod invenis in creatura, a Creatore artifice processit. Quid ergo in coævis? nonne hoc Deo dandum quod ibi laudas? Qnod antem deest non tribuendum majestati, in qua nullus defectus est. Ecce offero tibi genitis coaeva gignentia: laudas ibi coævitatem, sed disparilitatem reprehendis. Quod reprehendis, noli tribuere Deo; quod laudas, tribue: et tribuis illi ex isto genere similitudinum pro coxvitate coæternitatem, ut coæternus sit natus cum eo a quo natas sit. De alio autem similitudinum gencre, quæ et ipsa creatura Dei est, et debet laudare Creatorem, quid ibi laudas?