Latin
117.14.64 to 117.14.70
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.14.64-70
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim Deus summ: sed possumus mente vel cordis acie interiore videre Deum. Peccatis acies nostrae obtritæ, obtusae, infirmitate dejectæ cupiunt videre: sed in spe sumus, in re nondum sumus. Filii Dei sumus. Hoc ait Joannes, qui ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deux erat Verbum: qui supra pectus Domini discumbebat, qui secreta ista de sinu illius cordis hauriebat: ipse ait, Dilectissimi, filii Dei sumus; et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Hoc nobis promittitur.