Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 117
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.17
Unproofread scanNot analysed yet
Humilitas, a Verbo incarnato discenda. Ipse enim infirmis quid dicit, ut possint recuperato illo visu Verbum ex aliqua parte attingere, per quod facta sunt omnia? Venite ad me, omnes qui laborati, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitia sum et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29). Quid magister Filius Dci, Sapientia Dei, per quem facta sunt omnia, concionalur? Vocal humanum genus, et dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, et discite a me. Putabas forte dicturam Sapientiam Dei, Discite quomodo coclos feci et astra: omnia etiam in me, antequam fierent, numerata erant; quomodo in virtute rationum incommutabilium etiam capilli vestri numerati sunt (Id. x, 30). Hæc putabas et talia esse dicturam? Non. Sed prius illud, Quoniam mitis sum et humilis corde. Ecce quod capiatis, videte, fratres, certe parvum est, Ad magua nos tendimus, parva capiamus, et magni crimus. Vis capcre celsitudiuem Dei! Cape prius humilitatem Dei. Dignare esse humilis propter te, quia Deus dignatus est humilis esse propter eumdem te: uon cnim propter se. Cape ergo humilitatem Christi, disce humilis esse, noli superbire. Confitcre infirmitatem tuam, jace patienter ante medicum. Cum ceperis humilitatem ejus, surgis cum illo: non quasi et ipse surgat secundum quod Verbum cst; sed tu potins, ut magis magisque a te capiatur. Intelligebas primo titubanter atque hæsitanter; intelligis postea certius et clarius. Non ille crescit, sed tu proficis, et quasi tecum videtur surgere. Sic est, fratres. Credite præceptis Dei, et facite illa, et donabit vobis robur intelligenlix. Non praesumatis, et quasi anteponatis scientiam praecepto Dei; ne inferiores, non solidiores remaneatis 1. Arborem attendite: ima petit prius, ut sursum excrescat; figit radicem in humili, ut verticem tendat ad caelum. Numquid nititur nisi ab humililate? TII autem sine charitate vis excelsa comprehendere; sine radice auras petis? Ruina est ista, non incrementum. Habitante Christo per fidem in cordibus vestris, in charitate ra. dicamini atque fundamini, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 47, 19).