# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.6.1-24

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 117.6.1 to 117.6.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/117.6.1

Verbum coæternum Panni asseritur contra Arianos. Itaque Verbum Dei, fratres charissimi, incorporaliter, inviolabiliter, incommutabiliter; sine temporali nativitate, natum tamen inlelligamus a Deo. Putamusne possumus aliquo modo persuadcre quibusdam infidelibus non abhorrere a vero, quod dicitur a nobis fide catholica, quæ contraria est Arianis, a quibus Ecclesia Dei saepe tentata est, cum carnales homines id facilius accipiunt quod videre consueverunt? Ausi sunt enim quidam dicere, Major est Pater Filio, ct præcedit eum tempore: id est, major est Filio Pater, et minor est Patre Filius, et a Patre in tempore præceditur. Et sic disputant: Si natus est, utique crat Pater antequam Filius illi esset natus. Attendite: adsit ipse nobis, adjuvantibus orationibus vestris, et pia intentione excipere cupicntibus quod ipse donaverit, quod ipse suggesserit; adsit nobis, ut possimus. quoquo modo explicare quod coepimus. Tamt n, fratres, ante dico, si non potuero ego explicare, non rationem putetis, sed hominem defecisse. Itaque vos hortor et deprecor ut oretis: adsit misericordia Dei. et ita rem a nobis dici faciat, ut vos audire oportet, et nos dicere. Hoc ergo illi dicunt: Si Filius Dei est, natus est. Hoc fatemur. Non enim esset Filius si natus non esset. Manifestum est, admittit fides, approbat Ecclesia catholica, verum est. Adjungunt deindc: Si natus est Patri Filius, erat Pater antequam ei Filius nasceretur. Hoc respuit fides, respuunt aures catholicæ; anathematur, extra est qui hoc sapit, non pertinet ad participationem societatemque sanctorum. Ergo, ait, rationem mihi redde, quomodo et Filius potuit nasci Patri, et coæpvus esse ei a quo natus est? CAPUT V. — 7. Divina carnalibus insinuare difficile. Et quid facimus, fratres, quando carnalibus spiritualia insinuamus: si tamen et nos ipsi non carnales sumus, quando carnalibus ista spiritualia intimanius, homini assuefacto nativitate terrena, et videnti istius creaturae ordinem, ubi successus et decessus, gignentes et genitos ætate distinguit?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
