Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 117
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 117.8
Unproofread scanNot analysed yet
Similitudines ad refellendos Arianos adhibendas. Tamen servata illius majestatis ineffabilitate, ne cum aliquas similitudines contra illos dcderimus, putet nos aliquis per istas similitudines jam pervenisse ad id quod ncc dici nec cogitari a parvulis potest (certe et si potest ab aliquibus majoribus, potest ex parte, potest in ænigmate, potest per speculum; nondum autem facie ad facicm); demus et nos aliquas similitudines adversus illos, unde illi refellantur, non unde illud captatur. Etenim cum dicimus valde posse fieri, posse intelligi, ut et natus sit et coæternus sit ei a quo natus est, ut hoc refellant et quasi falsum esse demonstrent, similitudines nobis dant. Unde? De creatura: et dicunt nobis, Homo utique erat aniequam generaret filium, major est tilio suo v et equus erat antequam generaret filium, et ovis, ct cætera animalia. Similitudines adhibent de crcaturis. CAPUT VI. —9. Similitudinibus tamen non nititur nostra fides de Verbo. Quid, nobis laborandum est, ut et nos inveniamus similitudines earum rerum quas astruimus? Quid? si non invenirem, non recte possem dicere, Nativitas Creatoris fortasse similitudinem in creatura non habet? Quanto enim superat ea quæ hic sunt in eo quod ibi est, tanto superat ea quæ hic nascuntur in eo quod ibi natus e t. Omnia per Deum hic sunt: et quid tamen est comparandum Deo? Sic omnia quæ hic nascuntur, illo efficiente nascuniur. Et sic forsitan non invenitur aliqua similitudo nativitatis ejus, quomodo non invenitur et substantiae ejus, ct immutabilitatis, divinitatis, majestatis ejus. Quid enim simile hic inveniri potest? Si ergo forsitan nuc nativitatis similitudo inveniatur, numquid inde oppressus sum, quia non inveni similitudines Creatori omnium, in crcatura cupiens invenire quod esset simile Creatori?