# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 118.1.1-42

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 118.1.1 to 118.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/118.1.1

Verbum Dei æternum, genitum, non factum. Omncs qui multa verba quæritis hominis, intelligite unumVerbum Dei: In principio erat Verbum. In principio autem fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Sed erat Verbum, quando audivimus, In principio recit Deus. Agnoscamus Creatorem: Creator est enim qui fecit; creatura autem quod fecit. Non erat enim creatura quae facta est, sicut semper erat Verbum Deus, per quem facta est. Quando autem audivimus, Erat Verbum, apud quem erat? Intelligimus Patrem, qui non fecit, nec creavit idem Verbum, sed genuit. In principio enim fecit Deus cælum et terram. Per quid fecit? Erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: sed quale Verbum? Sonabat et transibat? Numquid cogitabatur et volvebatur? Non. Recordabatur, et proferebatur? Non. Ergo quale Verbum? Quid a me quaeris multa? Deus erat Verbum. Quando audimus, Deus erat Verbum, non duplicamus Deum; sed intelligimus Filium. Verbum enim Dei Filius est. Ecce Filius, et quod nisi Deus? Nam Deus erat Verbum. Quid Pater? Utique Deus. Si pater Deus, et Filius Deus, duplicamus Deum? Absit. Pater Deus, Filius Deus: sed I'ater et Filius unus Deus. Non est enim unicus Filius factus, sed natus. In principio fecit Deus cælum et terram: sed ent Verbum a Patre. Ergo factum cst Verbum a Patre? Non. Omnia per ipsum facta sunt. Si per ipstim omnia facta sunt, numquid ct ipse per se ipsum factus est? Per quem audis facta esse ornuia, noli putare factum esse inter omnia. Nam si et ipse factus est, non per illum facta sunt omnia, sed inter cætera factus est ipse. Dicis, Factus est: numquid per se? Quis est qui faciat se? Si ergo factus est, quomodo per ipsum facta sunt omnia?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
