Latin
118.1.89 to 118.1.108
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 118.1.89-108
Unproofread scanNot analysed yet
In splendore lucis nolite esse cæci. Candor de luce gignitur, et tamen gignenti coæternus est candor. Semper lux, semper candor ejus. Genuit candorem suum: sed numquid fuit sine candore suo? Generare sempiternum liceat Deo. Rogo, audite de quo loquimur: audite, advertite, credite, intelligite. De Deo loquimur. Filium Patri co:elernum fatemur et credimus. Sed homo, inquit, quando generat filium, major est qui generat, et minor qui generatur. Ecce verum est: in hominibus major est qui generat, et minor qui generatur, et pervenit ad robur patris sui. Sed quare, nisi quia cum ille crescit, ille senescit? Stet pater in tempore, et crescendo eum sequitur filius, et videbis æqualem. Sed ecce do libi unde intelligas. Ignis generat splendorem coaevum. Non invenis in hominibus nisi minores filios, majores patres; non invenis coævos: sed do tibi, sicut dixi, splendorem coævum igni patri suo. GeneraL enim ignis splendorem, sed nunquam sine splendore. Cum ergo Videas splendorem igni esse coaevum, permitte Deum generare coaternum. Qui intelligit, gaudeat: qui autem non intelligit, credat. Quoniam verbum Prophetæ evacuari non potest: Nisi credideritis, non intelligetis.