# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 119.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/119.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/119.2

CAPUT II. — Verbum Dei non eat factum. -In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. prædicare! o saginam Dominici pectoris eructuare! In principio erat Verbum. Quid quaeris quid ante erat? In principio erat Verbum. Si factum esset Verbum: non est enim factum per quod facta sunt omnia: si factum esset Verbum, Scriptura diceret, In principio fecit Deus Verbum; quomodo dixit in Genesi, In principio fecit Deus cælum et terram (Gen. I, 1). Non ergo in principio fccit Deus Verbum: quia, In principio erat Verbum. noc Verbum quod in principio erat, ubi erat? Sequere: Et Verbum erat apud Deum. Sed sOlemus, audiendo quotidie humana verba, vile habere nomcn hoc Verbi. Hic noli habere vile nomen verbi: Deus erat Verbum. Hoc, id est Verbum, erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso facium eat nihil.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
