Latin
12.29 to 12.47
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 12.29-47
Unproofread scanNot analysed yet
sed estis in Spiritu, quia secundum interiorem hominem condelectamini lcgi Dci: ct hoc cst, Si tamen Spiritus Dei habitat in volis. Nam si de spiritu vestro præsumitis, adhuc in carne estis. Si ergo non estis in carne, ut in Spiritu Dei silis; tunc enim in carne non estis. Nam si recedat Spiritus Dei, pondere suo spiritus hominis revolvitur in carnem, redit ad facta carnalia, redit ad concupiscentias sæculares: et erunt illius hominiS. pejora novissima quam erant prima (Luc. XI, 26). Sic ergo habete liberum arbitrium, ut imploretis auxilium. Non estis in carne, et hoc ex viribus vestiis? Absit. Unde ergo? CAPUT XIII. —Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hie nun est ejus. Non ergo se extendat, non se jactet, non sibi arroget virtulem propriam, egena ct vitiata natura. humana natura! o Adam, quando sanus eras, non stetisti, et tuis viribus surrexisti? Si quis Spiritum Christi non hahet: ipse enim Spiritus Dei, qui Spiritus Christi; et Patris est enim et Filii: Si quis Spiritum Christi non habet, non se fallat, hic non est ejus.