# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 12.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/12.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/12.3

CAPUT III. — 3. Quomodo diabolus venerit in conspectum Dei. Cum ergo scriptum non sit quod diabolus viderit Deum, sed tantum quod venerit cum Angelis in conspectum Domini, vocemque ejus audierit; cur isti miseri de visione Dei calumniari Scripturis, et imperitos pervertere student? Quapropter hæc eorum propositio brevissima responsione superatur. Quantalibet enim loquacitate perquirant, quomodo viderit diabolus Deum; respondemus, Non vidit diabolus Deum. Dicent: Quomodo ergo cum eo locutus est? Hic vero nou a nobis, sed a caecis homiuibus convincenda est cæcitas cordis ipsorum. Hi enim qui carnalibus oculis cæci sunt, quotidie loqui possunt cum his quos videre non possunt. Quomodo ergo venit, inquiunt, in conspectum ejus? Quomodo cæcus in conspectum videntis, quem ipse non conspicit. Et istæ quidem similitudines, dilectissimi fratres, ideo dictæ sint, ut hominam carnalium refellatur improbitas; ut si fieri potest, hoc modo repulsi, ad discendi mansuetudinem impia corda convertant. Numquid enim Deus continetur loco, quem præsentem habet omnis angelica et humana conscientia, non solum bonorum, sed etiam malorum? Verum hoc interest, quod bonis consciculiis adest ut pater, malis ut judex: quomodo scriptum est, Dominus interrogat justum et impium (Psal. X, 6). Ilcm scriptum est, In cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Nec vehementius in auribus corporis Deus 2, quam in secreto cogitationis interrogat, ubi solus audit, solus auditur. Nonne etiam mali homines, si quando verum loquuntur et non eis creditur, jurant et dicunt, Testis est Deus, et verissime dicunt? Ubi, quæso, testis est? In lingua, an in corde? in sonovocis, an in silentio conscientiæ? Unde autem plerumque stomachantur, quia sibi non creclilnr, cum < verum se dicere noverint, nisi quia cor suum nobis aperire non possunt, ubi testis est Deus?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
