# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 12.9

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/12.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/12.9

CAPUT IX. — 9. Manichæi Christum diabolo visum non negant. Angeli per verum corpus essumptum apparent. — Quando ergo diabolus tentare ausus cst Dominum (Matth. IV, 1-11), cum eam videret, quid vidcbat? Si corpus cjus videbat, habebat ergo Dominus corpus, quod nolunt perditi confileri. Si autem corpus non habebat, ipsa divina substantia diaboli oculis subjacebat: quam non vident, nisi qui puro sunt corde, sicut ex Evangelio nobis ipsi commemorant. importuna cæcitas hæreticorum! Cur Scripturas nostras, qnod Deum diabolus viderit, mendacitcr arguis; et negando corpus Christi, divinam cjus substantiam diaboli oculis publicare velle convinceris' An forte, sicnt dicere solent, ita non hahchat corpus humanum, ut se tamen quasi hahere monstraret? Quis ergo verius et rectius sentit, insani, qui credit Deum locutum esse cum diabolo; an qni credit Deum non solutti cum diabolo locutum, sed eliam diabolo esse mentitum? Quosdam enim an- - gelos humanis oculis apparuisse, Scriptura commemorat: sed utique potestati eorum corporcam creaturam ita Dominus subdidit, ut illis eam1 pro voluntato coaptaret. Unde et illi, quamvis non nati ex femina, verum tamen corpus habuerunt, quod ex qualibet specie in quamlibet speciem pro sui ministerii atquo officii ratione converterent; ex vcra tamen in veram. Non enim et ipse Dominus cum aquam convertit in vinum, aut aquam falsam, ant vinum falsum fuisse possumus dicere.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
