Latin
120.1.34 to 120.1.57
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 120.1.34-57
Unproofread scanNot analysed yet
sed ipse ibi non est. Quando occidere eæperit, tunc ibi erit. Quando oritur, in oriente Cit: quando occidit, in occidente est. Per ista duo opera sua, nomina locis dedit. Quia in oriente est quando oritur ad orientem, fecit orientem vocari: quia in occidente est quando occidit ad occidentem, fecit Occidentem vocari. Nocte nusquam apparet. Numquid Verbum Dei sic est? Numquid quando est in oriente, non cst in occidente; aut quando est in occidente, non est in oriente? aut aliquando deserit terras, et it sub terras, aut post terras? Ubique totum est. Quis hoc eiplicet verbis? Quis hoc videt? Quo documento vobis probabo quod dico? Homo loquor, hominibus loquor: infirmus loquor, infirmioribus loquor. Et tamen, fratres mei, andeo dicere, quod vobis dico, vel per speculum, vel in aenigmate, utcumque video, utcumque intelligo et in corde meo de hac re verbum. Sed quaerit exire ad vos, et dignum non invenit vehiculum. Vehiculum verbi, sonus est vocis. Quod dico apud me, quæro vobis dicere, et verba deficiunt. Volo enim dicere de Dei Verbo. Quanto Verbo, quali Verbo? Omnia per ipsum facta sunt. Opera videte, et Operatorem eipavescite. Omnia per ipsum facta sunt.