Latin
123.8.1 to 123.8.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.8.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —I. Testimonium Christi, etiam de se ipso quarn verum sit. Audivimus verba sancti Evangelii: ct hoc potest aliquem permovere, quod ait Dominus Jesus, Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non eat verum. Quomodo ergo nou est verum testimonium veritatis? Nonne ipse est qui dixit: Ego sum via, et veritas et vita (Joun. xiv, G)? Cui ergo credendum est, si veritati non est credendum? Profecto enim non vult credere nisi falsitati, qui non cligil credere veritati. Dicturi est ergo hoc secundum ipsos, ut sic intelligas, ct ex his verbis hunc sensum concipias: Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non eat verum, id est, sicut putntis. Ille enim noverat verum esse de se testimonium suum: sed propter infirmos, propter incredulos, propter non intelligentes, sol lucernas quærebat. Fulgorem quippe solis lippitudo eorum ferre non poterat. i. Cur guæsitum testimonium Joannis. Ideo quæsitus est Joannes, qui testimonium perhiberet veritati; et audistis quid ait: Vos venistis ad Joannem. Ille erat lucerna ardens et lucens, et ros voluistis exsultare ad horam in lumine ejus. Lucerna ista ad illorum confusioncm parata est, quia de hoc dictum est ante tantum tempus in Psalmis: Paravi lucernam Christo meo. Utquid lucernam soli? Inimicos ejus induam confusione: super ipsum aulem florebit sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 17,18). Denique hinc sunt confusi quodam loco pcr ipsum Joannem, quando dixerint Domino Judæi: In qua potestate ista facis? dic nobis. Quibus respondit: Dicite mihi et vos, Baptismum Joannis de cælo est, an cx hominibus? Audierunt, et tacueruni. Cogitaverunt cnim apud se cito, Si dixerimus, Ab hominibus, lapidabit nos populus: quia prophetam habent Joannem. Si dixerimus, De cælo; dicturus eat nobis, Quare ergo non credidistis ei?