# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.9.141-176

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 123.9.141 to 123.9.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/123.9.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/123.9.141

Hoc enim proposueram, qnod non dixit Apostolus, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis nc habucritis: quia necesse est ut habeamus illas. Quare ergo non dixit, Concupiscentias carnis De feceritis? Quia facimus cas; concupiscimus enim. Ipsum concupiscere, facere est. Sed ait Apostolus: Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 17). Ergo quid tibi cavendum est? Hoc sine dubio, ne perlicias. Surrexit libido damnabilis, surrexit, suggessit: non audiatur. Ardci, non se compescit, et velles ut iinn arderet. Et ubi est, ISt non ea quæ vultis, faciatis? Noli dare membra. Ardcat sine causa, et consumit se. In te ergo fiunt ipsæ concupiscentiæ. Fatendum est, fiunt. Ideo dixit, Ne perfeceritis. Scd non perficiantur. Decrevisti facere, perfecisti. Perfecisti etenim, si decernas facicndum esse adulterium, et idco nun facias quia locus noa est inventus, quia opportunitas non datur, quia forte illa casta est de qua vido ris esse commotus: ecce jam illa casta est, et tu adulter es. Quare? Quia perfecisti concupiscentias. Quid est, perfecisti? In animo tuo faciendum esse adultcrium decrevisti. Jain, quod absit, si et membra fucrint operata, in mortem dcvolutus es. CAPUT XII. — 14. In tribus mortuis a Christo suscitatis tres peccatorum gradus. Suscitavit Christus mor tuam in domo filiam Archisynagogi (.1larc. v, 22-42). In domo crat, claia nondum erat. Sic est horno qui flagitium decrevit in cordc: mortuus est, sed intus jaccl. Si autcm usque ad membrorum perpetrationcm pervenerit, clatus est foras. Sed et juvencm filium viduæ suscitavit Dominus, quando extra portam civitatis mortuus efferebatur. Sic ergo audeo quid dicere: Decrevisti in corde tuo, si te revocavcris ab actu tuo, sanatus cris antequam perpetres. Si cnim caedis in corde luo pœnitentiam, quia rem malam, et scelestam, et flagitiosam damnabilemque decreveras: ibi ubi mortuus jaccbas intus, sic iutus surrexisti.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
