Latin
123.9.177 to 123.9.190
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.9.177-190
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem I erfeccris, jam foras elatus es: sed hibes qui tibi dicat, Juvenis, tibi dico, surge (Luc. Vii, 11-15). Etiamsi perpetrasti, poeniteat te, de proximo redi: noli in sepulcrum venire. Sed et hic mihi tertius mortuus est, qui etiam perductus est ad scpulcrum. Jam supra se habet consuetudinis pondus, moles eum terrena mullum premit. Multum enim exercitatus est in flagitiis, consuetudine sua nimia prægravatur. Clamat et Christus, Laxare, prodi foras. Homo cnim pessimae consuetudinis jam putet. Mcrito ibi Christus clamavit: nec solum clamavit, bed magua voce clamavit (Joan. XI, 14-44). Ad Christi enim clamorent etiam tales, licct mortui, licet sepulti, licet putentes, resurgent tamen et ipsi; resurgent. De nullo enim jacente desperandum est sub tali suscitatore. Conversi ad Dominum, etc.