Latin
123.9.98 to 123.9.140
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.9.98-140
Unproofread scanNot analysed yet
Ut non sint omnino concupiscentiæ malle. Sed non potestis. Exercete bellum, sperate triumphum. Modo enim intcrirn pugnatur. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quæ vultis, faciatit: id est, ut omnino nullae sint concupiscentiae carnis. CAPUT X. —12. Pugnandum ne regnet peccatum. Arma nostra. Potestas nobis data. Sed facite quod potestis; quod ait ipse Apostolus alio loco, quod commemorare jam cœperam: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus. Ecce quod nolo; mala desideria surgunt: sed noH obedire. Arma te, sume instrumenta bellorum. Præcepta Dei, arma tua sunt. Si bene mc audis, et ex eo quod loquor armaris. Non, inquit, regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quamdiu enim portatis mortale corpus, pugnat contra vos peccatum: sed non regnet. Quid est, non regnet? Id est, ad obediendum. desideviis ejus. Si cœperitis obedire, regnat. Et quid est obedire, nisi nt exhibeatis membra νestra arma iniquitatis peccato (Rom. v! ,12, 13)? Nihil hoc doctore præclarius. Quid vis jam ut exponam tibi? Fac quod audisti. Non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato. Dcdil tibi Deus potestatem per Spiritum suum, ut membra tua teneas. Surgit libido, tene tu membra: quid factura cst quæ surrexit? Tu tene membra: noli exhibere membra tua arma iniquitatis peccato; noli arinare adversarium tuum contra te. Tene pedes, ne eant ad illicita. Libido surrexit, tene tu membra: tene tu manus ab omni scelcre: tene tu oculos, ne male attendant: tene aures, ne verba Iibidinis libenter audiant: tene totum corpus, tene latera, tcne summa, tene ima. Quid facit libido! Surgere novit, vincere non novit. Surgendo assidue sine causa, discit et non surgere. CAPUT XI. —13. Concupiscentias perficere quid sit. Redeamus ergo ad verba, quae obscura de Apostolo proposueram, et plana jam esse videbimus.