# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 124.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/124.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/124.3

CAPUT HI. — 3. Piscinæ probaticæ significatio. Humilitas Christi per superbiam non respuenda. Breviter dico: aqua illa, Judaicus populus erat; quinque porticus, Lcx. Quinque enim libros. scripsit MoyseI. Ergo aqua quinque porticibus cingebatur, sicut ille populus Lege coercebatur.Aquæ perturbatio, in illo populo est Domini passio. Qui descendebat sanabatur, nonnisi unus: quia ipsa est unitas I. Quibuscumque ista displicet Christi passio, superbi sunt: nolunt descendere, non sanantur. Et ego, inquit, crediturus sum Decum in carne, Deum natum ex femina, Deum crucifixum, flagellatum, mortuum, vulneratum, sepultum? Absit ut hoc credam de Deo; indignum est. Cor loquatur, non cervix. Superbo videtur indigni Domini humilitas, ideo a talibus longe fit sanitas. Noli te extollere: si vis sanari, descende. Expavescere pietas debuit, si Christus in carne mutabilis diceretur. Nun.: autem commendat tibi veritas immutabilem Christum, quantum attinet ad Verbum. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: non quod sonaret, et transiret; quia Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Manet ergo Deus tuus immutabilis. verax pietas: manet Deus tuus: noli timere, non perit; et per ipsum nec tu peris. Manet, nascitur ex fcmina; sed in carne. Verbum autem et matrem fecit. Qui erat antequam fieret, fecit sibi in qua fieret. Infans fuit; sed in carne. Suxit, crevit, alimenta sumpsit, per ætates cucurrit, ad juventam pervenit; sed in carne. Fatigatus dormivit; sed in carne. Esuriem sitimque passus est; sed in carne. Comprehensus, ligatus, flagellatus, contumeliis affectus, postremo crucifixus, occisus; sed in carne. Quid expavescis? Verbum Domini manet in æternum. Qui respuit istam Dei humilitatem, non vult sibi a mortifero tumore superbiæ sanitatem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
