Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 124
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 124.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —A. Christus mortalitatem suscpit, ut daret immortalitatem. Brevitas hujus vitæ. Præstitit ergo Dominus Jesus Christus per carnem suam carni nostrae spem. Suscepit enim quod noveramus in hac terra, quod hic abundabat, nasci et mori. Nasci et mori, hic abundabat: rcsurgere et in aeternum vivere, non hic erat. Invenit hic viles merces terrestres, attuiit peregrinas coelestes. Si cxpavescis mortem, ama resurrectionem. Dedit tibi auxilium de tribulatione sua: nam vana remanserat salus tua. Satutem itaque in hoc mundo peregrinam, hoc est, sempiternam, fratres, agnoscamus et diligamus, et in hoc mundo tanquam peregrini vivamus. Transire nos cogitemus, et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia hujus vitæ ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem, breve spatium est. Quod tam diu vixerat, quid ei profuisset, si Adam hodie mortuus esseL? Quid diu est, ubi linis est? Ilesternum diem nemo revocat: hodiernus crastino urgetur, ut transcaL Ipso parvo spatio bene vivamus, ut illo camus unde non transeamus. Et modo cum loquimur, utique transimus. Verba currunt, et bone volant: sic ætas nostra, sic actus nostri, sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transii: sed non expavescamus: Verbum Domini manet in æternum. Conversi ad Dominum, etc.