# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.2.1-24

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 125.2.1 to 125.2.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/125.2.1

i. Eadem a tractatore Scripturarum uon frustra repetuntur. Nec auribus, nec cordibus vestris radia repetuntur: reparant tamen audientis affectum, et quodam modo commemorata innovant nos: nec piget ea quae nota sunt audire, quia semper dulcia sunt, quæ Domini sunt. Sic cst cxposilio divinarum Scripturatum, sicut sunt ipsae divinæ Scripturæ: etsi notæ sunt, leguntur tamen ad commemorationem. Sic et expositio earum, etsi nota est, repetenda est tamen, ut qui obliti sunt commemorentur, vel qui furte non audierunt, audiant; et qui tenent quod audire consueverunt, rcpetendo fiat ut oblivisci non possint. Meminimus enim de hoc capitulo Evangelii jam uos locutos Cliaritati vestræ, Noc piget tamen eadem vobis commemorare, sicut non piguit eamdem vobis lectionem re. peteve. Apostolus Paulus dicit quadam in Epistola: Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium (Philipp. tu, 1). Ita et nos eadem dicere vobis, nobis non pigrum, vobis autem tutum. Quinque porticus Legem Moysi figurabant. Legis ad sanandum impotentia. Lex quare data. Quinque porticus, in quibus jaccbant infirmi, Legem significant, quæ primo data cst Judæis et populo Israel per famutum Dei Moysen. Etenim Moyses ipse, minister Legis, quinque libros fecit. Propter numerum ergo librorum, quos illc scripsit, quinque porticus Legem figurabant. Quia vero Lex non data est quæ sanaret infirinos, sed quæ proderet et ostenderet: sic enim dicit Apostolus, Si enim dala esset Lex qua- posset vivificare, omnino ex Lege caet justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22): propterea in iMis porticibus jaccbant ægroti, non sanabantur. Quid enim ait? Si data esset Lex quæ posset vivificare. Non ergo illæ forticus, quæ figurabant Legem, sanare potcrant ægrotos. Dicit mihi aliquis: Quarc ergo data est?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
